Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
inquam. si una virtus, unum istud,
quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum—
erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis
idem declarantibus—, id ergo,1 inquam, si solum est
bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si
nihil malum, nisi2 quod turpe, inhonestum, indecorum,
pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus
nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse
fugiendum?
Non ignoranti tibi, inquit,3 quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo
potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam
Zenonis Stoicorumque sententiam.
Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad
ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.
[p. 93]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.